- CANTABRUM
- CANTABRUMmemoratum Surio, Tom. 3. ubi de Eutyche, Victorino et Marone Martyribus; teste Hadi. Turnebô, Adversar l. 15. c. 16. ex Apicio et Caelio, furfur fuit, fossorum cibus apnd Romanos, quod infimum servorum genus erat. Unde Galenus in Dynamidiis et Vegetius in Veterin. succi cantabri meminerunt, cremorem furfuris intelligentes, qui ita exprimi solebat: In pugillos aliquot furfuris infundebatur aqua, quâ post horas aliquot superfluâ refusâ furfures exprimebantur: rum furfuris sucus albidus seu cremor sic usui erat. Vide quoque F. Ioh. de Baldis Catholic. Huius mentio in Histor. de Nereo et Achilleo conservis, quos Aurelianus a Nerva Caesare sibi donatos, per sua praedia divisit, iussitque eos totô die terram fadere, et cantabrum edere ad vesperam, i. e. furfuraceô pane, et caninô more, vedum servili, illos tractavit. Vocis origo, vel a furfuraceo et contemptibili pane, captivis ac servilibus dato Cantabris: vel ab elementaria subtractione, quod videlicet cantabrum, a caninis pultibus, quae fere fiunre furfuribus et frumenti variis purgamentis, quasi Canadbrum, dictum. Phil. Menzelius, apud Pignorium, de Servis. Et certe Iurenalis, Sat. 5. v. 10. cum ait,----- ----- Cum possis honestius illicEt tremere, et sordes farris mordere canini:cantahrum designare videtur, uti censuit antiquus Glossator,quiadiecit, panem sordidum canum esse. Nec aliud sibi voluit Phaedrus, l. 4. fab. 17. v. 1.Canes legatos olim misere ad Iovem,Melioris vitae tempus orantes suae,Uti sese abriperet hominum contumeliis,Furfuribus sibi consparsum quod panem darent, etc.Nec alio forsan respexit Sueton. Neron. c. 48. panem quidem sordidum oblatum aspernatus est. Sed et Cantaber, apud Silium, loc. cit.------ ante omnes, hiemisque, aestusque famisqueInvictus, palmamque ex omni ferre labore:huic pani dederit nomen. Nimirum bellicosum et asperum populum, non alia videtur decuisse panis ratio, quam expedita haec et parvô parabilis. Vide Pignorium ubi supra. Apud Imperatores Romanos, cuius meminit Minucius Felix in Octavio et Tertullian. in Apologet. c. 26. ac l. ad Nation. c. 12. Cantabrum Carolo du Fresne vexilli species est, quod quidem nominis unde hauserint Latini, incertum esse art. Turneb. loc. cit. contabrum, a conto, censet legendum. Baronius, a Cantabris populis eius nomenclationem derivat; Iac. Gothofredus aliunde, etc. Vide eum in Glossar. Nic. Rigaltio Vexilla vela sunt parva, colore quaeque suô militibus nota, Cantabra vexilla non colore tantum insignia, sed et carmine sen nomine aliquô inscripta, sicque grati aliquid ac iucundi militibus cantantia seu signisicantia. Cuiulmodi vexilli meminit Dio, l. 40. uti de rebus infaustis Crasso contra Parthos eunti oblatis, Σημεῖον δέ τι, inquit, τῶ μεγάλων τοῖς ἰςτίοις ἐοικότων, καὶ φοινικικὰ γράμματα πρὸς δήλωσιν τȏυ τε τρατοῦ καὶ τȏυ ςτρατηγοῦ σφῶν τȏυ Αὐτοκράτορος ἐχόντων εἰς τὸν ποταμὸν ενέπεσεν. Hinc Cantabrarii, inter vexilliferos recensiti, l. 2. Cod. Theodos. de Collegiat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.